Jump to content

Spacelli

E Vicipaedia
Spacelli modo mercis monstrati.
C.C. Baxter (Jack Lemmon) spacellos saccat, fustibalo tenilusoris loco cribri utens: The Apartment (1960)

Spacelli (-orum, mpl.)[1][2][3][4][5][6][7][8][9][10][11] vel spagelli (-orum, mpl.),[1] sunt genus pastae vermiculatae[12] ex tritico et aqua creatae. Originem Italicam habent, ubi spaghetti vocantur. Multa varia fercula spacellis utuntur, inter quas spacelli cum suco Bononiensi(it) notissimi et probissimi sunt. Omnia fercula spacellorum in popinis coquuntur.

Spacelli longitudinibus a 25 ad 30 cm tabernis mercatoriis venduntur.

Verbum spaghetti est plurale vocabuli Italiani spaghetto, nominis diminutivi a spago, ‘filo’ (‘spaco’).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. 1 2 Cfr. .food spaghetti apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 264 [PDF].
  2. Leo Latinus (). Epistula CLXXXIX. Epistulae Leoninae. p. 6.
  3. Leo Latinus (). Epistula LIV. Epistulae Leoninae. p. 4.
  4. Lesser, Joseph D. (). Latin / English Dictionary. p. 1945. ISBN 9783965085084.
  5. Mahoney, Kevin. spacellus, spacelli. Latdict.
  6. Cf.spacéllī” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 93. ISBN 9782872900183 [PDF].
  7. Gross, Nicolaus (). Baburrum destruxisse vasa pretiosissima retrospectio diei 18 Aprilis 2025. Ephemeris.
  8. Cfr. Ariminensis, Lydia (). Ars Vivendi retrospectio diei 25 Decembris 2024. Ephemeris: “Non tantum spacellos praeclaros, sanctam Catharinam atque Ulixen Aldrovandi dedit mundo Bononia ”.
  9. Spero eam multum illorum fecisse!. . Mema Interretialia.
  10. Cfr. Berard, Stephanus (). Index locutionum novarum difficiliumque. Cataractae (thesauro Interretiali operum ab auctoribus Latinis modernis conditorum): “ inclusis ceterum pheromonis ”.
  11. Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Spaghetti apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. VI, R–T (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 200. Ibidem etiam lemmata vermicollyrae (-arum, f.) et collyrae vermiculatae praebentur synonyma.
  12. Saepe categoria pastae vermiculatae tantum spacellos indicare solet; cfr. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce “spagetti”; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad spacellos spectant.