Jump to content

Dies Veneris

E Vicipaedia

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Vicipaedia a die 1 Ianuarii 2016 paginas brevissimas non iam accipit. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Si censes opportunius, hanc paginam in spatium nominale adumbrationum ponere potes.

Dies Veneris (-ei ~, c.) est dies hebdomadis quae inter diem Iovis et diem Saturni est.

In Christianismo

[recensere | fontem recensere]

In cultu Christiano, dies Veneris feria sexta appellatur, aliquando feria VI scripta. Dies est traditionalis ieiunii et paenitentiae.

Can. 1250 - Dies et tempora paenitentialia in Ecclesia Catholica sunt singulae feriae sextae totius anni et tempus quadragesimae.

Can. 1251 - Abstinentia a carnis comestione vel ab alio cibo iuxta conferentiae Episcoporum praescripta, servetur singulis anni sextis feriis, nisi cum aliquo die inter sollemnitates recensito occurrant; abstinentia vero et ieiunium, feria quarta Cinerum et feria sexta in Passione et Morte Domini Nostri Iesu Christi.

In astrologia

[recensere | fontem recensere]

Dies Veneris in astrologia cum Venere planeta arte conectitur, signo illius planetae designata. Dies Veneris etiam cum Libra et Tauro signis astrologicis consociatur.

In cultura hodierna

[recensere | fontem recensere]

Ex anno 2018, diebus Veneris habentur Dies Veneris pro posteritate, manifestationes hominum doctrinae studiosorum qui caeli statum emendare malunt.

  1. Codex Iuris Canonici can. 1249-1253.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

McKnight, Scot (2010). Fasting: The Ancient Practices. Thomas Nelson. ISBN 9781418576134

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dies Veneris spectant.