Reticulum (mathematica)

Reticulum[1] in mathematica est structura algebraica(en) duas per operationes associativas et commutativas definita. Quae operationes appellantur ∧ (occursio[2], infimum) et ∨ (junctio[3], supremum).
Definitio prima
[recensere | fontem recensere]Omni reticulo, operationes junctionis (∨) et occursionis (∧) ad invicem ita relantur ut, omni A et B,
- A ∧ (A ∨ B) = A ∨ (A ∧ B) = A
- A ∧ A = A ∨ A = A[4]
Haec axiomata, per quae reticulum definiri potest, sunt auto-dualia(en) i.e., his in axiomatibus ∧ cum ∨ commutari potest dum axiomata eadem remanebunt. Hac igitur substitutione omnis lex reticulorum in aliam legem reticulorum transformari potest.
Definitio altera
[recensere | fontem recensere]Reticulum etiam definiri potest ut aggregatio partim ordinata(en) ordinis relatione ≤ in quo
- omnibus A, B est infimum A ∧ B: idest, omni C, C ≤ A ∧ B quotienscumque C ≤ A et C ≤ B.
- omnibus A, B est supremum A ∨ B: idest, omni C, C ≥ A ∨ B quotienscumque C ≥ A et C ≥ B.
Genera reticulorum
[recensere | fontem recensere]Sunt alia axiomata quae proprietates quorumdam (non omnium) reticulorum exprimunt. Exempli gratia, per axioma modularitatis, quae statuit A ∧ (B ∨ C) = (A ∧ B) ∨ C quotienscumque A ∧ C = C, reticulum modulare(en) definitur; atque per axioma distributivitatis, quae statuit A ∧ (B ∨ C) esse (A ∧ B) ∨ (A ∧ C)—vel aequivalenter A ∨ (B ∧ C) esse (A ∨ B) ∧ (A ∨ C)—reticulum distributivum(en) definitur. Axiomata sunt tam modularitatis quam distributivitatis auto-dualia.
Exempla
[recensere | fontem recensere]Omnis algebra Booleana(en) est reticulum distributivum.
Omnes (et solae) algebrae aggregationum sub operationibus unionis et intersectionis sunt reticula distributiva.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Italice: reticolo). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (barbarice: meet). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (barbarice: join). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Stricte dictum, hoc non est axioma, quia a primo axiomati deduci potest: A ∧ A = A ∧ (A ∨ (A ∧ B)) = A; duali modo(en), A ∨ A = A ∨ (A ∧ (A ∨ B)) = A.