Acidum nucleicum

Acidum nucleicum,[1] sive acidum nucleinicum,[1] est materia acida quae maxima ex parte in nucleo cellulari versatur etiamsi breves catenae ARN e nucleo in cytoplasma migrant. Sunt etiam acida nucleïca in mitochondriis quae fortasse e bacteriis inclusis orta sunt. Structura acidi nucleici a Friderico Miescher anno 1869 inventa et descripta est. Duae huius materiae formae naturales praecipuae cognoscuntur: acidum ribonucleicum (ARN) et acidum desoxyribonucleicum (ADN). Acidum desoxyribonucleicum praecipue notum est quod sit codex geneticus animalium et plantarum, fundamentum hereditatis biologicae constituens.
Acidum nucleïcum est longum heteropolymerum e quattuor nucleotidis diverse alternantibus compositum. Tribus partibus constat unumquodque nucleotidum: grex phosphatum (ion PO3−
4) et pentosum (ribosum in ADN, desoxyribosum in ARN) quae velut skeleton catenae formant (phosphata nucleotida inter se vicina vinculo covalenti inter se ligant), et basis nitrogenata vel aminum quo variante quattuor genera nucleotidorum distinguuntur: adeninum, cytosinum, guaninum, thyminum (in ADN, in ARN eius locum tenet uracilum) quae velut alphabetum linguae geneticae conspici possunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Joon-Hwa Lee, Masato Katahira, "Biophysical Study of the Structure, Dynamics, and Function of Nucleic Acids", International Journal of Molecular Sciences, 2022: 5836
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad acida nucleïca spectant
- Britannica
