Aëtius Amidenus
Aëtius Amidenus, litteris Graecis Ἀέτιος Ἀμιδηνός, ex Amida oriundus, scriptor de re medica Graecus, saeculo V exeunte natum, anno circiter 575 mortuum esse censetur. Alexandriae rebus medicis studuit et in Aegypto medicus laboravit; deinde Constantinopolim profectus est ubi titulo comitis obsequii[1] in aula Iustiniani et Theodorae morabat.[2]
Opus encyclopaedicum confecit in "libros medicinales" XVI divisum. Hoc in opere res plures e Galeno et Oribasio demptae, nonnullae e scientia ipsius Aëtii additae sunt. Citationes multae ex aliorum libris hodie deperditis praebentur: inter hos auctores enumerantur Iulius Agrippa, Andreas Carystius, Archigenes, Titus Statilius Crito, Demosthenes Philalethes, Herodotus, Ioannes Unguentarius, Leonidas, Nechepso, Posidonius, Rufus Ephesius.[3] Opus omne interdum "Tetrabiblon" appellatur, libris sedecim in volumina quattuor ordinatis. Versiones Latinae operis omnis, ab Ioanne Baptista Montano et Iano Cornario compositae, saepe a medicis Europaeis saeculi XVI citantur. Texto Graeco librorum I-VIII iam apud Aldum anno 1534 impresso, textus librorum IX-XVI partim recenter, partim nondum divulgatus est: omnia autem in textu Latino annis 1533-1535 divulgato legi possunt.
Liber primus de medicamentis disserit, praesertim e Galeno, sed compositionibus ab ipso Aëtio additis. Liber septimus de ophthalmologia explicit. E libro sedecimo de gynaecologia et obstetrica scripto Ioannes Scarborough illum Aètium imperatricem Theodoram mulieresque aulicas curavisse suadet.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hunc titulum, Aëtio a posterioribus attributum, saeculo VI non iam usitatum fuisse J. Scarborough adseverat (Scarborough (2013) pp. 745-746
- ↑ Gowling (2014) pp. x-xii
- ↑ Gowling (2014) pp. xix-xx
- ↑ Scarborough (2013) pp. 751-755
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- 1533-1535 : Ioannes Baptista Montanus, Ianus Cornarius, interprr., Aetii Amideni ... medici clarissimi Libri XVI (versio Latina). 3 voll. Basileae (Latine) 1 2 3
- 1534 : Aetii Amideni librorum medicinalium ... [libri I-VIII]. Venetiis: Aldus (Graece) Textus alius
- 1534 : Ioannes Baptista Montanus, Ianus Cornarius, interprr., Aetii Amideni Libri sexdecim ... in quibus cuncta quae ad artem curandi pertinent, sunt congesta. 3 voll. Venetiis: Iunta (Latine) vol. 2 (vol. 3 apud Google Books)
- 1542 : Ianus Cornarius, interpr., Aetii medici Graeci Contractae ex veteribus medicinae tetrabiblos. Basileae (Latine) Textus apud e-Rara
- 1549 : Ianus Cornarius, interpr., Aetii medici Graeci Contractae ex veteribus medicinae tetrabiblos. Lugduni (Latine) Textus
- 1879 : C. Daremberg, C. E. Ruelle, edd., lib. 11, in editione ab iisdem curata Rufi Ephesii (Parisiis, 1879) p. 3 sqq.
- 1892 : G. A. Kostomiris, ed., lib. 12. Parisiis
- 1901 : S. Zervos, ed., lib. 16. Lipsiae
- 1906-1909 : S. Zervos, ed., lib. 13 et 15 in Athena vol. 18 p. 241 sqq., vol. 21 p. 3 sqq.
- 1911 : S. Zervos, ed., lib. 9 in Athena vol. 23 p. 265 sqq.
- 1935-1950 : Alexander Olivieri, ed., Aetii Amideni Libri medicinales voll. 1-2 [i.e. libri I-VIII]. Lipsiae: Teubner (Graece)1 2
- Historica et critica
- Irene Calà, "Il medico Andreas nei Libri medicinales di Aezio Amideno" in Galenos vol. 6 (2012) pp. 53-63
- Irene Calà, "La fortuna dei Libri medicinales di Aezio Amideno nell’Europa rinascimentale: le Annotationes di Cristobal de Horozco" in Les Études Classiques vol. 80 (2012) pp. 187-205
- Irene Calà, "Terapie tra magia e religione. La gravidanza e il parto nei testi medici della tarda Antichità" in M. T. Santamaría Hernández, ed., Traducción y Transmisión doctrinal de la medicina grecolatina desde la Antigüedad hasta el mundo moderno: nuevas aportaciones sobre autores y textos (Cuenca: Ediciones de la Universidad de Castilla La Mancha, 2016) pp. 11-24
- Irene Calà, "Nuovi frammenti di Andrea di Caristo" in Medicina nei Secoli vol. 31 (2019) pp. 581-596
- Irene Calà, "Some cosmetic recipes in medical texts of late antiquity: treatments for the face in the Libri medicinales of Aëtius Amidenus" in Meridies vol. 11 (2020) pp. 2-14
- Steven I. Hajdu, "Medieval pathfinders in surgical oncology" in Cancer vol. 101 (2004) pp. 879-882
- J. Hirschberg, J., Richey L. Waugh, The ophthalmology of Aetius of Amida (Hirschberg history of ophthalmology. Monographs, v. 8). Oostende: J.P. Wayenborgh, 2000
- D. Lazaris, P. Laskaratos, F. Lascaratos, "Surgical Diseases of the Womb According to Aetius of Amida (6th Century AD)" in World Journal of Surgery vol. 33 (2009) pp. 1310-1317
- Christophorus Oroscius, Annotationes in interpretes Aetii medici praeclarissimi. Basileae, 1540 Textus apud Monacenses
- John Scarborough, "Theodora, Aetius of Amida, and Procopius: Some Possible Connections" in Greek, Roman, and Byzantine Studies vol. 53 (2013) pp. 742-762
- "Aetius" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton
- C. Weigel, Aetianarum exercitationum specimen. Lipsiae: Officina Taubetiana, 1791 (dissertatio universitatis Lipsiensis); Textus apud Internet Archive; alibi
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Codex manuscriptus Graecus librorum IX-XVI apud Bibliothecam inter universitates Sanitatis Parisiensem: Textus
- {{ec|id- Calà (2012)|c= Irene Calà, Per l’edizione del Primo dei Libri medicinales di Aezio Amideno (dissertatio Almae matris studiorum Bononiensis, 2012)
- Eric Gowling, Aetius of Amida. Libri Medicinales Book 1: A Translation with Commentary (dissertatio universitatis Glasguensis, 2014)